- THRACES
- I.THRACESGladiatorum etiam genus Romae, quorum arma fuêre parma et sica. Parmâ autem primos Thracas usos fuifle, docet Adrian. Tutnebus, Adversar l. 5. c. 10. Similiter Sica fuit θρακικὸν είφος ἐπικαμπὲς, Thracicus ensis recurvus. A' gente igitur Gladiatoribus hisce nomen: Sed et iidem a parma, Parmularii sunt appellati. Sueton. Domit. c. 10. Patremfamilias, quod Thracem Myrmilloni parem, Munerario imparem, dixerat; detractum e spectaculis in arenam, canibus obiecit, cum hoc titulo: Impie locutus Parmularius. Vide Alexandr. ab Alex. Genial. dier. l. 6. c. 22. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. sect. 3. c. 10.II.THRACESgens regionis, quae Thracia dicta, de qua suô locô.Conditor eorum ex parte Odrysus, in universum Thiras fuit, uti vidimus. Eô nomine antiquitus etiam Getas, Dacos, item Mysos vocatos fuisle, Strabo testis est, l. 7. et Pomponius, l. 2. c. 2. Unde Herodotus, Thraces gentem esse, post Indos maximam, aslerere haud dubitat, l. 5. Nempe quandoque Thracum et Scitharum vocabula promiscue Veteres usurpant. Vide Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 1. c. 33. Eos Orpheus Thrax, sacris initiatus Aegyptiis, illa primum docuit: unde et θρηςκείας nomen: postea vero et Thebanos iis imbuit; inque eorum gratiam, quae honori fierent Osiridis, accommodavit Διονύσῳ, Cadmi ex Semele nepoti, ut Diodor. Siculus rtstarur. Unde factum, ut multi Osirim, idem cum Thebanorum Baccho Numen esse crederent, quamvis hic illô multis saeculis fuerit recentior, Idem praec. c. 27. Sed de Diis illorum, hic infra, ex eodem c. 39. eiusd. libri et l. 2. c. 57. uti de Philosophia eorum aliquid supra diximus, voce Orpheus.Thracum Dii, ex Vossio.Βένδις, teste Hesychiô, Diana ipsis dicta est: quam alias et Orthesiam vocavêre. Intellexêre autem per Βένδιν, non Lunam solum, sed et Terram, quae ambo Prisci eôdemcultu complectebantur. Μεγάλη ea θεὸς, Magna Dea, Hesych. Δίλογχος item appellata est, Cratino Thrissis, vel, quia geminum sortita honorem, caelestem et terrestrem: vel quia duas gereret lanceas, utpote venatrix; vel quia geminum habuerit lumen, Solare et proprium. Cultus illius a Thracibus Athenas pervenit, ubi Festum Βενδίδεια, cuius memint Xenophon, Hellen. 2. sicut Templi Bendidiorum Livius, l. 48. Diana, Thracibus in veneratione fuit, apud quos Βένκις, Δίλογχος, Orthesia dicta est, uti vidimus. Δίογχος, vide supra. Liber, cuitus est eidem genti, Herodot. Terps. Mars praecipuus illorum Deus, vide Thracia. Mercurius, non minus a Thracibus honoratus est; utpote per quem solum iurabant; et a quo se praedicabant oriundos. Idem ibid. Musaeus Poeta, domô Thrax, in numerum Deorum post obitum relatus est. Odrysus, a quo ex parte gens oriunda, similes in illa honores est adeptus. Orpheus, non Poeta, sed argonauta, iure enim illos distinguit Scholiastes Apollonii in Argonaut. l. 1. vixit 30. circiter annis ante excidium Troianum, et sicut Musarus divinos promeruir honores. Vide Vosl. de Re Poetica quoque l. 1. Feminis eius templum fuisle inacceslum, tradit Conon, narrat. 45. apud Photium in Biblioth. Orthesia, Thracibus Diana nuncupata est, ἀπὸ τȏυ ὀρθοῦν, i. e. erigere, quia parturientes elevet et adiuvet. Eandem et Bendim vocavêre, uti vidimus. Plestorus, Graece Πλείςωρος, Herodoto Calliop. ἐπιχώριος θεὸς, indigena Deus dicitur, cui Oeobazum ritu suô immolaverint. Vossius dubitat, utrum naturale, an animale fuerit Numen. Zamolxin quoque hominem fugitivum e Samo coluisse Thraces, testis est Luciavus, Iove Tr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.